- O Deus, ego amo te,
Nec amo te, ut salves me,
Aut, quia non amantes te
Æterno punis igne. - Tu, tu, mi Jesu, totum me
Amplexus es in cruce;
Tuliste clavos, lanceam,
Multamque ignominiam, - Innumeros dolores,
Sudores, et angores,
Et mortem, et hæc propter me,
Ac pro me peccatore. - Cur igitur non amem te,
O Jesu amantissime,
Non, ut in cœlo salves me,
Aut ne æternum damnes me, - Nec præmii ullius spe;
Sed sicut tu amasti me?
Sic amo et amabo te,
Solum quia Rex meus es,
Et solum, quia Deus es.
*Click on the lyrics to find a translation.
|